Hebrews 9
Hebrews chapter 9 from the Latin Vulgate
1 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 2 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia 3 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum 4 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 5 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 6 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 7 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 8 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis 9 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi 10 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 11 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 12 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 13 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 14 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 15 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus 16 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 17 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio 18 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis 19 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis 20 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno 21 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit 22 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium 23 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem 25 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere 26 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati 27 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit 28 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata