Hosea 10

Hosea chapter 10 from the Latin Vulgate

1 respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 2 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare 3 quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus 4 tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat 5 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem 6 et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis 7 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis 8 Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati 9 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino 10 Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait 11 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula 12 quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera 13 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra 14 Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus 15 et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset