Hosea 11

Hosea chapter 11 from the Latin Vulgate

1 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram 2 Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te 3 Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum 4 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum 5 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris 6 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra 7 Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te 8 ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur 9 Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te 10 Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam 11 Ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae 12 Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine