Hosea 12

Hosea chapter 12 from the Latin Vulgate

1 et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum 2 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis 3 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem 4 et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis 5 Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace 6 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit 7 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes 8 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tutae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis 9 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula 10 Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula 11 Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula 12 Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula 13 Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula 14 Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula