Hosea 3

Hosea chapter 3 from the Latin Vulgate

1 quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius 2 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit 3 et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una 4 et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una 5 et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una