Isaiah 10

Isaiah chapter 10 from the Latin Vulgate

1 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro 2 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo 3 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis 4 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum 5 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae 6 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius 7 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob 8 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim 9 et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis 11 dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est 12 similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit 13 glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam 14 in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne 15 audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem 16 et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel 17 excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi 18 statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria 19 et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis 20 circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro 21 dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae 22 stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti 23 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel 24 coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata 25 sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem 26 non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus 27 sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie 28 conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto 29 factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo 30 ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo 31 dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel 32 quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam 33 vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae 34 fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis