Isaiah 11

Isaiah chapter 11 from the Latin Vulgate

1 panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius 2 ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas 3 et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini 4 et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel 5 ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum 6 et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit 8 fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum 9 maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel 10 quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas 11 quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit 12 aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo 13 invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis 14 impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios 15 ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes 16 et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae