Isaiah 13
Isaiah chapter 13 from the Latin Vulgate
1 et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis 2 et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati 3 et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam 4 et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim 5 et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo 6 et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis 8 post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David 9 et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel 10 cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua 11 numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente 12 in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae 13 ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae 14 sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae 15 conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum 16 in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae 17 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam 18 et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos 19 et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem 20 Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel 21 post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum 22 Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua