Isaiah 14

Isaiah chapter 14 from the Latin Vulgate

1 et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua 2 in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae 3 et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel 4 collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum 5 et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore 6 dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam 7 ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum 8 Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet 9 dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe 10 et finem habuit Salomon cum patribus suis 11 et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam 12 et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo 13 et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum 14 valde averterunt illos a terra sua 15 et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos 17 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat 18 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini 19 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae 20 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi 21 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei 22 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo 23 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis 24 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te 25 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum 26 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob 27 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt 28 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum 29 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum 30 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius 31 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius 32 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram