Isaiah 15
Isaiah chapter 15 from the Latin Vulgate
1 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata 2 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum 3 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua 4 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres 5 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum 6 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae 7 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei 8 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei 9 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam