Isaiah 2
Isaiah chapter 2 from the Latin Vulgate
1 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi 2 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum 3 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate 4 quasi libanus odorem suavitatis habete 5 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis 6 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione 7 opera Domini universa bona valde 8 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum 9 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius 10 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius 11 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius 12 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur 13 benedictio illius quasi fluvius inundavit 14 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit 15 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius 16 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala 17 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum 18 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur 19 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua 20 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent 21 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt 22 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios