Isaiah 22
Isaiah chapter 22 from the Latin Vulgate
1 adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea 2 laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius 3 operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto 4 Isaias 6 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda 7 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 8 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 9 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 10 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 11 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo 12 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 13 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 14 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus 15 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae 16 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 17 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 18 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 19 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 20 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 21 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 22 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 23 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 24 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 25 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est