Isaiah 23
Isaiah chapter 23 from the Latin Vulgate
1 argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua 2 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos 3 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis 4 et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum 5 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis 6 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia 7 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur 8 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis 9 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua 10 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat 12 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem 13 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes 14 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem 15 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium 16 domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini 17 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt 18 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius