Isaiah 24

Isaiah chapter 24 from the Latin Vulgate

1 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis 2 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius 3 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa 4 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur 5 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan 6 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos 7 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum 8 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est 9 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa 10 et idola penitus conterentur 11 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 12 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones 13 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram 14 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse 16 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae 17 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem 18 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici 19 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis 20 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem 21 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua 22 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi 23 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius