Isaiah 25
Isaiah chapter 25 from the Latin Vulgate
1 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet 2 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei 3 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant 4 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos 5 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra 6 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum 7 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant 8 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit 9 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas 10 et torques et monilia et armillas et mitras 11 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures 12 et anulos et gemmas in fronte pendentes