Isaiah 29

Isaiah chapter 29 from the Latin Vulgate

1 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens 2 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra 3 et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum 4 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo 5 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel 6 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum 7 quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum 8 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum 9 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur 10 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus 11 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam 12 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves 13 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae 14 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt 15 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra 16 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris 18 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare 19 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae 20 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari 21 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum 22 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens 23 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae 24 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius