Isaiah 3

Isaiah chapter 3 from the Latin Vulgate

1 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi 2 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit 3 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur 4 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini 6 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 7 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis 8 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere 9 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio 10 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius 11 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus 12 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem 13 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum 14 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella 15 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus 16 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur 17 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit 18 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt 19 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent 20 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant 21 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur 22 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet 23 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum 24 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur 25 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae 26 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis