Isaiah 30
Isaiah chapter 30 from the Latin Vulgate
1 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 2 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus 3 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens 4 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis 5 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester 6 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem 7 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur 8 liga testimonium signa legem in discipulis meis 9 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum 10 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion 11 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis 12 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux 13 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum 14 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua 16 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium 17 populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis 18 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia 19 iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian 20 quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis 21 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis 22 multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc 23 verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel 24 et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes 25 lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus 26 et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet 27 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 28 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt 29 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 30 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est 31 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati 32 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 33 succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi