Isaiah 34

Isaiah chapter 34 from the Latin Vulgate

1 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 2 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 3 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 4 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 5 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel 7 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 8 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 9 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 10 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 11 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 12 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 13 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 14 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum 15 ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea 16 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo 17 et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo