Isaiah 37

Isaiah chapter 37 from the Latin Vulgate

1 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 2 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 3 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 4 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam 5 in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud 6 ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem 7 et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam 8 ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius 9 et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius 11 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit 12 ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur 13 in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum 14 clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi 15 cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt 16 aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit 17 secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos 18 quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius 19 quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae 21 emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion 22 et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon 23 ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas 24 habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram 25 et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est 26 audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius 27 idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas 28 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare 29 super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit 30 et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli 31 super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris 32 et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit 33 hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc 34 et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus 36 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina 37 derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat 38 et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum