Isaiah 39

Isaiah chapter 39 from the Latin Vulgate

1 et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur 2 et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet 3 nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit 4 et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent 5 confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia 6 et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces 7 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum 8 ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum