Isaiah 42

Isaiah chapter 42 from the Latin Vulgate

1 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est 3 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 4 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 5 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 6 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 7 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 8 transite maria ululate qui habitatis in insula 9 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 10 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae 11 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae 12 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi 13 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius 14 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi 15 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam 16 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra 17 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 18 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit 19 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 20 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem 22 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 23 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 24 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 25 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae