Isaiah 43

Isaiah chapter 43 from the Latin Vulgate

1 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci 2 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 3 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 4 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 5 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 6 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae 7 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas 8 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia 9 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari 10 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel 11 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt 12 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 13 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae 14 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra 15 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat 16 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 17 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur 18 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus 20 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen 21 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur 22 super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te 23 quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem 24 sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies 25 et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae 26 et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes 27 praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est 28 et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius