Isaiah 44
Isaiah chapter 44 from the Latin Vulgate
1 et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius 2 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem 4 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale 5 aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem 6 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 7 sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum 8 quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem 9 conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum 10 semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum 11 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae 12 anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis 13 misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini 14 Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret 15 Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis 16 Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui 17 morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum 18 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae 19 Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis 20 sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine 21 concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae 22 vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam 23 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio 24 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos 26 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est 27 in die illa vinea meri cantabit ei 28 ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam