Isaiah 45

Isaiah chapter 45 from the Latin Vulgate

1 an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi 2 qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine 3 numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est 4 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus 5 idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra 6 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius 7 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei 8 et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel 9 et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem 11 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino 12 ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam 13 pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim 14 et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud 15 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui 16 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam 17 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium 18 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus 19 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus 20 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi 21 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum 22 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire 23 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur 24 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem 25 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus