Isaiah 46

Isaiah chapter 46 from the Latin Vulgate

1 et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt 2 et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem 3 quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui 4 coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest 5 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo 6 et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram 7 auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum 8 numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam 9 nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis 10 et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud 11 non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo 12 panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum 13 et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam