Isaiah 5

Isaiah chapter 5 from the Latin Vulgate

1 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis 2 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se 3 in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit 5 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis 6 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum 7 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus 8 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam 9 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni 10 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni 11 non est enim in inferno accusatio vitae 12 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum 13 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii 14 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio 15 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi 16 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra 17 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem 18 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur 19 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi 20 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo 21 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque 22 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam 23 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo 24 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide 25 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio 26 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate 27 a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas 28 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti 29 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati 30 ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo