Isaiah 50
Isaiah chapter 50 from the Latin Vulgate
1 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt 2 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem 4 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 5 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 6 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 7 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 8 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 9 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 10 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 11 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit