Isaiah 51
Isaiah chapter 51 from the Latin Vulgate
1 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 2 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 3 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 4 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 5 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum 6 donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur 7 et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit 8 et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum 9 et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta 10 grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas 11 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini 13 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris 14 Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis 15 a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes 16 et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo 17 magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia 18 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius 19 ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt 20 dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines 21 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus 22 nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor 23 concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos