Isaiah 52
Isaiah chapter 52 from the Latin Vulgate
1 audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam 2 conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis 3 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum 4 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt 5 regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe 6 cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum 7 populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia 8 respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur 9 quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum 10 Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos 11 laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam 12 nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas 14 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius 15 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem