Isaiah 58
Isaiah chapter 58 from the Latin Vulgate
1 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud 2 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem 3 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus 4 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum 5 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum 6 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve 7 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo 9 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives 10 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum 11 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno 12 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 13 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 14 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam