Isaiah 59
Isaiah chapter 59 from the Latin Vulgate
1 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat 2 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua 3 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 4 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 5 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 6 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 7 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me 8 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 9 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 10 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea 11 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam 12 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam 13 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini 14 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur 15 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini 17 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset 18 laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 19 introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone 20 et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis 21 et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum