Isaiah 6

Isaiah chapter 6 from the Latin Vulgate

1 ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes 3 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas 4 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium 5 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum 6 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum 7 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare 8 super mulierem nequam bonum est signum 9 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe 10 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum 11 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat 12 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur 13 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi