Isaiah 60
Isaiah chapter 60 from the Latin Vulgate
1 et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis 2 et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis 4 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 5 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis 6 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 7 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 8 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est 9 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri 10 exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus 11 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum 12 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester 13 ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo 14 sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit 15 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera 16 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 17 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi 18 ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus 19 et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum 20 omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei 21 cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei 22 numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius