Isaiah 64
Isaiah chapter 64 from the Latin Vulgate
1 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 2 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 3 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 4 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 5 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 6 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 7 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 8 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 9 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 10 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 11 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul 12 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam