Isaiah 65

Isaiah chapter 65 from the Latin Vulgate

1 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri 2 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 3 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 4 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies 5 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret 6 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde 7 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura 8 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 9 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit 11 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 12 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te 13 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 14 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua 15 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te 16 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae 17 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum 18 educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt 19 omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere 20 vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit 21 ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator 22 ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus 23 et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud 24 haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes 25 ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester