Isaiah 7

Isaiah chapter 7 from the Latin Vulgate

1 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri 2 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium 3 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius 4 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius 5 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua 6 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit 7 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum 8 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo 9 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est 10 neque minuitur et non eget alicuius consilio 11 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare 12 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei 13 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse 14 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius 16 altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae 17 sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi 18 in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris 19 tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos 20 magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter 21 et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi 22 a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione 23 mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione 24 vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens 25 species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus