Isaiah 8

Isaiah chapter 8 from the Latin Vulgate

1 vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo 2 gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum 3 imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui 4 propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves 5 in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis 6 in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus 7 vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus 8 sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius 9 pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor 10 gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli 11 frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis 12 devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem 13 medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum 14 in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus 15 qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur 16 illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum 17 propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia 18 multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus 19 gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua 20 terribilis Dominus et magnus vehementer 21 quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius 22 benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude