Isaiah 9

Isaiah chapter 9 from the Latin Vulgate

1 quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio 2 multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius 3 omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam 5 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua 6 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo 7 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum 8 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba 9 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura 10 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis 11 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus 12 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum 13 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis 14 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt 15 et cum semine ipsorum perseverat bona 16 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum 17 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur 18 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes 19 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia 20 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam 21 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio