James 1

James chapter 1 from the Latin Vulgate

1 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur 2 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino 3 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 4 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 5 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 6 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 7 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 8 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 9 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 10 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem 11 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 12 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 13 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 14 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 15 ira enim viri iustitiam Dei non operatur 16 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 17 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 18 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 19 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 20 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 21 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 22 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo 24 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae 25 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu 26 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 27 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum