James 2

James chapter 2 from the Latin Vulgate

1 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia 2 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos 3 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis 4 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores 5 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus 6 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis 7 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari 8 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio 9 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 10 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 11 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 12 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam 13 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam 14 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt 15 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est 16 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 17 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 18 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 19 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum 20 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens 21 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est 23 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis 24 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 25 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 26 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit