James 3
James chapter 3 from the Latin Vulgate
1 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 2 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 3 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 4 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 5 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri 6 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 7 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam 8 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 9 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 10 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 11 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 12 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 13 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem 15 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 16 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 17 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 18 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur