James 4

James chapter 4 from the Latin Vulgate

1 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 2 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis 3 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 4 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem 5 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos 6 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 7 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum 8 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus 9 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur 10 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud 11 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est 12 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi 14 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 15 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 16 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 17 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit