Judith 1
Judith chapter 1 from the Latin Vulgate
1 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius 2 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt 3 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius 5 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum 6 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam 7 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum 8 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum 9 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam 10 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris 11 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem 12 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam 13 ego autem et anima mea in eo laetabimur 14 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi 15 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum 16 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum