Judith 10

Judith chapter 10 from the Latin Vulgate

1 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur 2 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi 3 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur 4 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos 5 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum 6 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster 7 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum 8 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est 9 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles 10 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt 11 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt 12 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur 13 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus 14 et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio 15 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum 16 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis 17 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus 18 stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel 19 vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum 20 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt 22 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens 23 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem