Judith 11
Judith chapter 11 from the Latin Vulgate
1 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti 2 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti 3 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum 4 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos 5 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos 6 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur 7 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi 8 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui 9 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur 10 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae 11 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum 12 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum 13 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio 14 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem 15 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat 16 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te 18 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino 19 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae 20 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se 21 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret 22 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est 23 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis