Judith 13
Judith chapter 13 from the Latin Vulgate
1 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis 2 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est 3 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur 4 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant 5 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur 6 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi 7 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum 8 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te 9 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei 10 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi 11 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum 12 non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum 13 et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris 14 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra 16 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo 17 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo 18 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi 19 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat 20 et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum