Judith 14

Judith chapter 14 from the Latin Vulgate

1 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae 2 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui 3 et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam 4 et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum 5 foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo 6 tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate 7 cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo 8 omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae 9 et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius 10 cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius 11 et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me 12 et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis 13 et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius 14 et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua 16 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit 17 erant autem omnes fatigati a vino 18 eratque Iudith sola in cubiculo 19 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus