Judith 16
Judith chapter 16 from the Latin Vulgate
1 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros 3 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram 4 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum 5 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri 6 et dixit omnis populus fiat fiat 7 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea 8 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua 9 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius 10 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit 11 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te 13 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros 14 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes 15 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam 16 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor 17 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris 18 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem 19 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu 20 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt 21 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret 22 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire 23 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis 24 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium 25 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire