Judith 2
Judith chapter 2 from the Latin Vulgate
1 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt 2 nomen magnum invocabunt in te 3 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te 4 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum 5 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua 6 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam 7 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem 8 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius 9 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur 10 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen 12 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum 13 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven 14 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit 15 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace 16 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis 17 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam 18 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum 19 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea 20 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel 21 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi 22 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua 23 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc 24 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei 25 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos 26 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum 27 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum 28 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae